monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14 > 11 > 15 > TACITUS XXX. > 49 > ANTONINUS PIUS XIII. > 59 > 5 > DIOCLETIANUS XXXIII. > 3 > 18 > 121 > 77
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXVI <<<     >>> in Psalmum LXXVIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXVII

1 Intellectus Asaph.
2 Quoties intellectus invenitur in titulis, magnae cuiusdam rei nobis significantia declaratur. Nam cum intellectum generaliter dicamus quidquid nos advertere bonum malumque facit, hic tamen tunc intellectus ponitur, quando sensus noster perfecta intelligentia tendit ad Dominum. Asaph vero diximus Hebraea lingua significare Synagogam, Latine collectionem. Sed quia intellectum praemisit, fidelem hic Synagogam loqui posse declaravit. Exprobrare enim malis nequeunt, nisi corda fidelium.
3 Divisio psalmi.
4 Quanto psalmus hic probatur esse longissimus, tanto studiosius debet numerosis divisionibus aperiri; ut et per distinctionem melius elucescat, et ipsa partium sectione fastidium longinquitatis abstergat. In prima parte psalmi, duo tantum versiculi personae Domini probantur aptari, ut reverentia cresceret sequentium dictorum, ubi ipse rex facere videbatur initium. Secunda parte latius loquitur Asaph, imputans Iudaeis quod tantis beneficiis Domini exstitisse probarentur ingrati: illi tamen pravitate distorti, cor suum nequaquam Domini iussionibus admoverunt. In tertia vero numerantur quanta munera Israelitico populo virtus divina praestiterit; nec tamen illi a murmurationibus cessaverunt. Quarta dicit qualis in eis vindicta provenerit, et quemadmodum sit miseratione Domini mollita sententia. Quinta parte propter murmurationes eorum vindicatum in eis est; sed iterum ad supplicationem Domini, cognoscentes eius magnalia, redierunt. Sexta, denuo illi dolose locuti sunt, et errores solitos sunt secuti: misericordia tamen Domini non eos passa est dissipari, quod malis eorum iuste potuisset infligi. Septima dicit quemadmodum Dominum concitaverint in deserto, cum tamen propter ipsos decem plagis Aegyptiorum populus fuerit vehementer afflictus. Octava, beneficia Domini referuntur, et Iudaicae obstinationis iterum culpa subiungitur. Nona, ultio gravissima subsequitur, ita ut captivitati populum tradiderit, et tabernaculum Silo, in quo habitare inter homines videbatur, abiecerit; posteaque elegit montem Sion, et David servum suum, de cuius semine Christus Dominus nasceretur, qui mundo salutaris medicus adveniret. Sic per hunc psalmum ab initio electionis gentis Hebraicae usque ad adventum Domini Salvatoris facta descriptio est.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Attendite, populus [ms. A., popule] meus, legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei. In hoc principio loquitur Deus, qui per Moysen legem dedit Hebraeis. Et dum dicit: Legem meam attendite, non tantum vult quod dicitur auribus percipi, quantum veritatem dicti cordis oculis intueri. Attendit enim audita, qui res dictas devota mente respexerit. Dum dicit autem: Populus meus, illos profecto significat qui eius mandatis obedientes fuerunt. Non enim aut prophetae, aut alii iusti a nostra fide dici potuerunt alieni, qui actus illos primi temporis spiritualiter acceperunt, sicut dicit Apostolus: Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt; et paulo post: Et omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt [I Cor. X, 1, 3]. Sequitur, inclinate aurem vestram in verba oris mei. Hic affectus praecipitur audiendi, quoniam qui toto corde vult audita percipere, aurem suam cognoscitur inclinare, ut humilis ac paratus accipiat quod de ore sanctae potestatis emanat. Sed nota quod iam inter fideles accipitur, cui auscultandi tanta cura delegatur.
7 (Vers. 2.) Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio. Attentum sibi reddidit auditorem, cum se parabolis dicit esse locuturum, ut non remisse possit audiri, qui se tam granditer promittebat effari. Parabola enim Graeco vocabulo dicitur similitudo, quando illud quod intelligi volumus per comparationes aliquas indicamus. Sic enim ferreum quempiam dicimus, quando durum ac fortem desideramus intelligi; cum velocem, ventis aut avibus comparamus. Et intuere quod Dominus os suum dicit Asaph, qui est inferius locuturus. Unde merito eum intellectus praecessit, cui tam magna erat testimonii gratia conferenda. Sequitur, loquar propositiones ab initio. Loquitur utique ipse, qui loqui facit. Nam quamvis alieno ministerio sermo depromatur, Spiritus sanctus loquitur cuius praecepta vulgantur, sicut dicit apostolus Petrus: Non enim unquam voluntate humana allata est prophetia: sed Spiritu sancto acti, locuti sunt sancti homines Dei [II Petr. I, 21]. Propositiones autem, obscuras et abditas significant quaestiones, quae adhibita disputatione solvendae sunt. Has suo loco positas competentius admonemus. Ab initio videlicet Veteris Testamenti dicitur, sicut Asaph infra locuturus est.
8 (Vers. 3.) Quanta audivimus et cognovimus ea: et patres nostri narraverunt nobis. In persona Domini psalmi huius honorabili capite constituto, venit ad secundam partem, ubi Asaph introducitur loquens, cuius non tanquam humana verba, sed coelestem debemus suscipere iussionem. Quanta multitudinem rerum demonstrat; audivimus pertinet ad prophetas; cognovimus ad Novum respicit Testamentum. Audita sunt enim cum prophetarentur; cognita dum implerentur per Dominum Christum. Sequitur, et patres nostri narraverunt nobis. Patres suos Moysen dicit et alios prophetas Veteris Testamenti, qui de Domini adventu multa locuti sunt, et illuminati praedicaverunt, quod et iste fieri praevidebat. Iusti enim non essent, nisi probarentur credere quae dicebant.
9 (Vers. 4.) Non sunt occultata a filiis eorum, in generatione altera. Haec quae refert patres suos de adventu Domini praedicasse, dicit nec a filiis eorum abscondita fuisse magnalia, id est a spiritualibus filiis, qui eorum imitatores fuerunt. Nam quod dixit: In generatione altera, iam non Hebraeorum, sed gentium significat congregationem: quia [ms., qui] ex aqua et Spiritu sancto individuae Trinitatis beneficio regenerantur; unde et illi intelligentiae vero lumine sunt repleti.
10 (Vers. 5.) Narrantes laudes Domini et virtutes eius, et mirabilia eius quae fecit. Ordo verborum talis est: Annuntiaverunt nobis patres nostri, narrantes laudes Domini. Facta quippe Domini narrare, laudasse est: cuius dum opera referuntur, gloria semper augetur. Virtutes eius, significat liberationes, quas fecit in populo Iudaeorum, quando eos de Pharaonis impia potestate liberavit. Mirabilia vero, quod eos in deserto magnalibus pavit, quod eis gentes potentissimas levissima concertatione subiecit. Addidit, quae fecit, ut non tantum promissa, verum etiam completa esse viderentur. Haec autem cuncta ex Testamenti Veteris referuntur historia. Historia est enim praeteritarum rerum fida commemoratio, ab aetatis nostrae memoria remota.
11 (Vers. 6.) Et suscitavit testimonium in Iacob, et legem posuit in Israel. Venit ad illud quod superius dixit: Loquar propositiones ab initio. Initium quippe, Vetus est Testamentum, unde inferius dicturus est. Illud fortasse commemorat in Iacob testimonium suscitatum, quando cum angelo colluctans, in praefiguratione futurorum tactus uno femore claudicavit: significans Israeliticum populum partim fidei firmitate constare, partim a sua potius salute discedere. Hoc enim fuit populi erraturi, vel credituri testimonium, quod Iacob concertatio illa praedixit. Suscitatum autem dixit, quasi in lucem redditum, quod somno ignorantiae videbatur oppressum. Ipsum est quod superius promisit: Aperiam in parabolis os meum; scilicet quoniam ab isto initio erat talia locuturus. Sequitur, et legem posuit in Israel, ut eos utique devotos esse suo Domino commoneret, ne vaga voluntate permissi in devios laberentur errores. Proprie dictum est, legem posuit, quasi peccatoribus iugum, levibus pondus, erraturis vero contestationis exemplum. Unde alio loco ait: Quia iusto lex non est posita [I Tim. I, 9]. Hoc est quod superius dixit: Loquar propositiones ab initio. Sed haec congrue suis locis, diligens lector, aptabis: quia ubique ista commemorare fastidium est.
12 (Vers. 7.) Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis: ut cognoseat generatio altera.
13 (Vers. 8.) Filii qui nascentur exsurgent, et narrabunt ea filiis suis. Versus isti significant per generationes hominum mandata Domini fuisse transmissa, ne quis putaret uni datum, quod omnibus cognoscitur attributum. Acceperunt enim Iudaei quod ad Christianos non est dubium pervenisse. Ideo enim additum est, ut cognoscat generatio altera, non utique Iudaica, sed quam de gentibus constat electam. Altera enim hic extraneos significat, non propinquos. Nam quod sequitur, filii qui nascentur exsurgent, et narrabunt ea filiis suis, vult intelligi sine dubio Christianos, qui praedicationes sanctas ad animarum salutem conferendam suis posteris utique tradiderunt.
14 (Vers. 9.) Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei sui, et mandata eius exquirant. Utilitas paternae praedicationis hic evidenter ostensa est, ut posteri eorum spem suam non ponant in lege quae punit, sed in gratia concessa quae redimit. Sequitur, et non obliviscantur operum Dei sui, sicut fecerunt perfidi Iudaei, qui, oblito auctore suo, ad culturas se daemonum transtulerunt. Addidit, et mandata eius exquirant. Ipsa est enim Dei summi vera recordatio, si mandata eius devotis mentibus impleamus.
15 Vers. 10. Ne fiant sicut patres eorum, genus pravum et peramarum.
16 (Vers. 11.) Genus quod non direxit cor suum; et non est creditus cum Deo spiritus eius. His versibus duobus sub definitionibus pulchris notatur perfidia Iudaeorum. Dicit enim: Ne fiant sicut patres eorum, quod fuit genus pravum et peramarum. Genus pravum, quia veritatem recipere noluerunt. Necesse est enim distorti permaneant, qui regulam rectam non sequuntur. Peramarum dixit, id est supra cunctas acerbitates asperrimum, ut qui ad eos venerat salvandos, in eius potius armarentur exitium. Sequitur, genus quod non direxit cor suum, hoc est, quod superius dixit, pravum; nam si utique direxisset cor suum, nec exstiterat pravum, nec a Deo redditum fuerat alienum. Ille enim dirigit mentem, qui ad divinas se correxerit iussiones; nec aliquid superbia humanae praesumptionis excogitat, cum regi omnia Divinitatis administratione cognoscit. Nam quod repetendo dicit, genus, ad illos tantum respicit qui in sua obstinatione manserunt. Caeterum fuerunt ex Iudaeis qui Domino pura mente famulati sunt. Addidit, et non est creditus cum Deo spiritus eius. Illius spiritus non creditur esse cum Deo, qui operas eius visuales non intelligit mysteriis spiritualibus applicandas; sed totum ad illud vult referre quod cernitur: sicut Iudaei fecerunt, qui tantum miraculis praesentibus intenti, nihil ad spiritualem intelligentiam salubriter retulerunt.
17 Vers. 12. Filii Ephraim intendentes arcum, et mittentes sagittas, conversi sunt in die belli. Ephraim interpretatur frugifer, sive ubertas. Hic filius fuit Ioseph iunior, quem Iacob avus suus primario loco praeposteratis manibus benedixisse legitur in Veteri Testamento [Gen. XLVIII, 15]. Eius filii abundantes muneribus divinis, et paterna benedictione pollentes, defectu fidei corruerunt. Intenderunt enim arcum, et miserunt sagittas, quando admonente Moyse dixerunt: Quaecunque locutus est Dominus Deus noster, faciemus et audiemus [Exod. XIX, 8]. Conversi sunt autem in die belli, quando Aaron dixerunt: Fac nobis deos quos adoremus (Ibidem, XXXII, 1). Vides omnia parabolis et propositionibus explicari. Nam iste sensus ad illos pertinet qui aliquid praecipitata festinatione promittunt, nec tamen in ea cupiunt perseverare sententia, sicut Petro apostolo contigit, qui ter negavit eum, cum quo se promiserat esse moriturum [Matth. XXVI, 35].
18 (Vers. 13.) Non custodierunt testamentum Dei, et in lege eius noluerunt ambulare.
19 (Vers. 14.) Et obliti sunt benefactorum [ed., beneficiorum] eius, et mirabilium eius quae ostendit eis. Causa redditur quomodo filii Ephraim conversi fuerint in die belli; scilicet quia Non custodierunt testamentum Dei, et in lege eius noluerunt ambulare, et obliti sunt benefactorum eius, et mirabilium eius quae ostendit eis. Hoc sic planum est, ut expositione non egeat.
20 (Vers. 15.) Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos. Venit ad tertiam partem in qua, post transitum maris Rubri, beneficia collata describit. Isti sunt quos superius dixit, genus pravum et peramarum. Narrat enim, coram patribus eorum facta miracula, id est, Moyse, Aaron, aliisque senioribus; ut manifestis rebus constantius credere debuissent, cum patrum dulcis ac firma soleat esse relatio. Et ut omnem scrupulum dubitationis adimeret, et provinciam dixit et locum ubi noscuntur facta quae dicta sunt. Sed nec hoc vacat quod dicit: In campo Taneos. Tanis enim significat humile mandatum, quod in terris positus Christus docuisse cognoscitur, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris [Matth. XI, 29]. Hoc etiam coram patribus fecit, quando Novi Testamenti mandata praedicavit.
21 (Vers. 16.) Interrupit mare et perduxit eos; statuit aquas quasi in utrem. Cum sit mare liquidum elementum, ruptum potius maluit dicere quam divisum: quia revera ruptum est, quando in geminum latus peregrina sibi soliditate permansit; ut non tam pelagus quam rupes putarentur excisae. Perduxit eos, ad promissam scilicet terrae securitatem, ubi iam communi sorte sine metu pelagi viderentur incedere. Nam quod sequitur, statuit aquas quasi in utrem, hoc ad illud pertinet quod dixit, Interrupit mare; ut sic staret unda immobilis, tanquam fuisset inclusa in vasis. Et nota quemadmodum resignantur promissae parabolae.
22 Vers. 17. Et eduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis. Exponit quod superius dixit: Et perduxit eos in nube diei, siquidem diei significat Dominum Christum: quia cum ipse esset verus dies, tamen perfidis carnis suae nube celatus est. Unde mirabile genus locutionis eluxit, sic antiqua facta narrare, ut magis quae sunt ventura videatur exprimere; ut aliter audiendum, aliter sit nihilominus sentiendum: in nullo tamen dubia, quia sunt utraque verissima. Hae sunt promissae parabolae coelesti integritate dispositae [ed., depositae], haec indicia certissima veritatis. Sequitur, et tota nocte in illuminatione ignis. Hic evidentius significat Christianos, quos in hac nocte saeculi, luminis sui claritate custodit. Omnia enim Iudaeis in figura contigisse testatur Apostolus dicens: Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare [mss. A., G., per mare] transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari [I Cor. X, 1, 2], etc. Unde a nobis magnae semper gratiae referendae sunt, quia miraculis praedixit tantis ac talibus, quae nobis erat immeritis praemia largiturus.
23 (Vers. 18.) Interrupit in eremo petram, et adaquavit eos velut in abysso multa. Consideremus quam ex contrariis rebus fuerint ostensa miracula. Undam maris fecit primitus quasi saxeam pendere rupem, nunc dicit petram manasse fontes irriguos; ut ostenderet universas creaturas eius iussionibus obedire, licet contraria naturaliter inter se videantur existere. In eremo dum dicit, collati muneris gratiam duplicavit; ut ibi faceret tale miraculum, ubi non erat aliud in necessitate remedium. Adaquavit autem posuit, ut iumenta magis videretur significare, non homines, qui tantis beneficiis gratias agere nescierunt. Quod autem dixit, velut in abysso multa, copiam largissimae undae declaravit, quae velut de abysso pelagi ita multa profluxit. Et nota quoniam abyssum secundum Graecos generis ponit ubique feminini.
24 (Vers. 19.) Et eduxit aquam de petra, et deduxit tanquam flumina aquas. Hoc ad gratiam inculcandam magnae admirationis iteravit, ut de illa re aqua prodiret, quae naturali siccitate duruerat. Et ne putares parum aliquid emanasse, addidit: tanquam flumina, quae de uberibus montium copiosa inundatione procedunt. Significabat enim nobis de petra, id est de Christo aquam prodire, quae nulla imminutione deficeret, sicut ipse in Evangelio dicit: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet unquam, sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam [Ioan. IV, 13, 14]. Petram vero significare Christum dicit Apostolus: Bibebant autem de spirituali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus [I Cor. X, 4].
25 (Vers. 20.) Et apposuerunt adhuc peccare ei: in iram concitaverunt Excelsum in siccitate. Apposuerunt dicit, adiecerunt, ut inter tanta miracula non crederent, cum etiam ipsorum elementorum conversa natura proclamaret. Peccare dixit, non credere, quod nimis improbum constat esse delictum, a Deo beneficia petere, eisque perceptis debitas gratias non referre. Sequitur, in ira concitaverunt Excelsum in siccitate. Saepe diximus tropicas esse istas locutiones, quae Domino verba tribuunt infirmitatis humanae; ut res arduae nostraeque conceptioni difficiles possint evidentius explanari. In iram concitaverunt, quando eum non credebant difficilia sibi facere, quem videbant tam ingentia posse complere. Hoc enim in Deo gravissimum constat esse peccatum, ut quidquam illi impossibile dicatur, qui summe valet efficere, quod decernit implere. Bene autem dictum est, in siccitate, non tantum terrae quam mentis, qui tot miraculis compluti, perfidiae suae sterilitate siccati sunt: quia totum carnalibus desideriis applicantes, ventre tantum, non sensibus explebantur.
26 (Vers. 21.) Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis. Aliud est petere tentando, aliud confitendo. Isti utique tentando petierunt, qui posteaquam acceperunt, indigna locuti sunt. Tentare enim dicimus aliquid dolosis sermonibus postulare; ut simplicitas videatur in verbis, cum sit in corde malitia. Isti ergo animabus suis non spirituales, sed carnales escas subdole poposcerunt. Sic enim dicimus aegrotis dari escas propter animas in corpore retinendas, non quia pabulum sit animarum, sed quia per ipsas videtur in hac vita vigor corporis contineri.
27 (Vers. 22.) Et male locuti sunt de Deo; dixerunt: Nunquid poterit Deus parare mensam in deserto? Utique male, quia falsa locuti sunt. Quid autem dixerint, subsequenter explanat: Nunquid poterit Deus parare mensam in deserto? Nunquid imputative legendum est; positum est enim pro non. O nefarium scelus, de [ed., Deo] Omnipotenti non credere, quae quotidie passim probatur efficere! Scriptum est enim: Qui dat escam omni carni [Psal. CXXXV, 25]. Quid ergo illi tam contrarium, quam ut non credatur implere quod iusserit? Et ideo vehemens culpa, quia talis diffidentia supernam tangit iniuriam. Mensa vero significat pastionem in qua reficimur esurientes. Et dum dicit, parare mensam in deserto, quasi quod solet in copia fieri, non potuisset in rerum solitudine procurari! Stulta nimis absurdaque vecordia humanam impossibilitatem ad divinam transtulisse virtutem!
28 Vers. 23. Quoniam percussit petram et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt: nunquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo? Nimis fatua cogitatio exemplum magni miraculi dare, et eius auctorem in reliquis arbitrari posse deficere. Nam qui de petra iussit aquas effluere, cur non faceret escas aerem esurienti populo ministrare? Quasi vero illa iutus aliquo adminiculo potuerit facere, ista solus non valuisset implere! Sed hanc vecordiae culpam paulo post sequitur vindicta iustissima, ne quis post haec talia cogitare praesumeret.
29 (Vers. 24.) Ideo audivit Dominus et distulit, et superposuit, et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel. Venit ad quartam partem, ubi per figuram synathroismos, quae Latine dicitur congregatio, Iudaeorum crimina colliguntur. Deus enim cogitationes murmurantium, etiam lingua quiescente, cognoscit, qui solus potest internum tacitumque tractatum tanquam clamorem magnae vocis audire. Sed intende quod prius dixit, distulit; nunc addidit, superposuit; ne si vindicaret ad praesens, crederetur murmurantes minime satiare potuisse. Sed distulit vindictam, ut ostenderet patientiam: superposuit autem moras, ut manifestaret potentiam; et tunc competenter ultus est culpas, quando incredulas mentes rerum ipsarum perfectione convicit. Sequitur, et ignis accensus est in Iacob. Iacob significatur supplantator, qui frequenter a parte ponitur gentium, quae venientes ad Christum, Israeliticum populum supplantasse monstrantur, quando illis introeuntibus, istos constat expulsos. Ergo in gentibus istis quas diximus Iacob nomine significari, ignis charitatis accensus est; et quanto illi murmuratione profanati sunt, tanto isti confessionis ardore profecerunt. Addidit, et ira ascendit in Israel. Sicut in Iacob charitatem accensam dicit, ita in Israel iram ascendisse pronuntiat, ut illi accenderentur ad gratiam, isti perducerentur ad culpam.
30 (Vers. 25.) Quia non crediderunt in Deo suo, nec speraverunt in salutari eius. Ideo superius dixit: Ira ascendit in Israel, ut ostenderet pertinaces; nunc autem causa ipsius obstinationis exponitur. Dicit enim: Non eos credidisse in Deo suo. Et ne alterum putares esse Deum, sequitur, nec speraverunt in salutari eius, id est in Domino Salvatore; ut non solum eis illa murmuratio invidiam faceret, verum etiam duritiam mentis post secutam damnaret.
31 (Vers. 26.) Et mandavit nubibus desuper, et ianuas coeli aperuit. Haec sub parabolis et propositionibus dici, in initio ipse testatus est. Ideoque quamvis per historiam facta videantur, oportet tamen referri ad Dominum Salvatorem, ut nobis constet praedicta sententia. Mandatum est enim nubibus, id est praedicatoribus, ut per ianuas coeli, hoc est per Scripturas sanctas praedicatio gloriosa adventum salutaris [ed., Salvatoris] Domini nuntiaret, qui vere manna sumitur, quando adorabili communicatione gustatur.
32 (Vers. 27.) Et pluit illis manna manducare: panem coeli dedit eis.
33 Vers. 28. Panem angelorum manducavit homo: frumentationem misit eis in abundantia. Caput primi versus istius de superioribus pendet; dixit enim: Ianuas coeli aperuit, et consequitur, pluit illis manna manducare. Pluit, dixit, ut ostenderet escae nimiam largitatem, quae tanquam pluvia de coelo descendit. Et ne dubitares quae fuerit illa pluvia, sequitur, manna manducare. Manna interpretatur quid est hoc? quod sanctae communioni decenter aptamus: quia dum admirando cibus iste perquiritur, corporis dominici munera declarantur. Addidit, panem coeli dedit eis. Quis est alter panis coeli, nisi Christus Dominus, unde coelestia spiritualem escam capiunt, et delectatione inaestimabili perfruuntur? Denique sic sequitur, panem angelorum manducavit homo. Panis ergo angelorum bene dicitur Christus, quia revera ipsius laude pascuntur. Neque enim corporalem panem angeli manducare credendi sunt, sed illa contemplatione Domini, qua sublimis creatura reficitur. Verum hic panis in coelo replet angelos, et nos pascit in terris: illos contemplatione delectans, nos sancta visitatione reficiens. Addidit: Frumentationem misit eis in abundantia. Adhuc in superioribus perseverat, manna illud frumentationem dicens, non frumentum; ut illam copiam exprimeret, quae aviditatem populi praevaluit superare. Denique sic sequitur, in abundantia; illud enim abundat, quod non potest aliqua aviditate consumi.
34 (Vers. 29.) Transtulit Austrum de coelo, et induxit in virtute sua Africum; et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata. Quantum ad historiam pertinet, hos ventos tanquam vehicula dicit esse procuratos, qui iussam copiam ad destinata castra perducerent. Sed quia sunt et spiritualiter exponendi, nunc eos positos sub quibusdam figurationibus inquiramus. Austrum et Africum ventos scimus esse meridianos, qui a parte lucidiore et ferventiore proveniunt; quibus flantibus pigrum frigus expellitur, et aeris temperamenta praestantur. Sic ergo et verba Domini charitatis igne flagrantia, in Austri similitudine atque Africi, mundo salutarem temperantiam praestiterunt, plueruntque super populos pabula, unde fidelium animae satiarentur uberrime. Pulvis enim hic significat intelligentiae subtilitatem, quae ad supernas cogitationes commota semper ascendit; arena vero innumerabilem prudentiae copiam salsi maris sapore conditam: volatilia pennata, coelestia desideria, quibus anima devota velut carnibus referta pinguescat. Arena vero maris, epitheton est decenter appositum, quoniam et fluviorum esse potest, quae non habet hunc saporem.
35 (Vers. 30.) Et ceciderunt in medio castrorum eorum: circa tabernacula eorum. Ut ipsam quoque difficultatem capiendi cibi murmurantibus abrogaret, non solum circa tabernacula, verum etiam in mediis castris eorum dicit cecidisse quod magno desiderio requirebant. Castra enim a castitate dicta sunt, quod bellis exercitus occupatus foedo luxui non vacaret. Nobis autem significatur, quod intra septa sanctae Ecclesiae omnia superna munera possumus accipere, si expleri bona desideria nostra divino munere postulemus. Unde inaestimabilis virtus sermonis est, et historiae fidem complere, et spiritualibus rebus intelligenda contradere.
36 (Vers. 31.) Et manducaverunt et saturati sunt nimis; et desiderium eorum attulit eis. Ecce convicti sunt qui Deo aliquid difficile putaverunt. Expleverunt desiderium carnis ratione ieiuni, ventre pleni, sed mente vacui. Haec figura dicitur synchoresis, id est concessio, quoties aliqua importune desiderantibus conceduntur, quae ad utilitatem ipsorum pertinere non possunt.
37 (Vers. 32.) Non sunt fraudati a desiderio suo; adhuc escae eorum erant in ore ipsorum: et ira Dei ascendit super eos.
38 (Vers. 33.) Et occidit plurimos eorum; et electos Israel impedivit. Venit ad quintam partem. Hoc est enim quod dixit superius: Distulit et superposuit, ut non fraudarentur a desiderio suo: ne impotentiam Dei, quam sacrilega mente conceperant, per difficultatem desiderii sui forsitan comprobarent. Fraudali a fraude venit; fraus enim dicitur quasi fracta fides. Satiati sunt ergo ad suam ruinam; non ut inde viverent, sed potius interirent. Nam vide quid sequitur: adhuc escae eorum erant in ore ipsorum; scilicet dum manna et coturnicum carnibus vescerentur. Esca enim ab edendo dicta est. Addidit, et ira Dei ascendit super eos. Et occidit plurimos eorum, et electos Israel impedivit. Hic illam Exodi historiam tangit [Exod. XXXII, 1]. Absente quippe Moyse, qui legem Domini suscipiebat in monte, contra Aaron populus surrexit insanus, expetens sibi debere deos fieri, sicut omnis videbatur habere gentilitas. Factumque est tunc, ut vitulus ille nefandus exiret, cuius cultura ipsi erant utique mugituri. Tunc iratus Deus dixit Moysi, graviter peccasse populum Iudaeorum: quo descendente facto conventu viginti tria millia eorum leguntur exstincta; et Aaron, qui erat electus Domini, propter eos cecidit in reatum. Sic enim dixit: Percussus est populus propter peccatum vituli quem fecit Aaron. Quorum pessima murmuratio et ipsum quoque Moysen impedivit, quando dixit: Nunquid de petra hac vobis aquam poterimus eiicere [Num. XX, 10]? Propter quod verbum prohibitus est in terram promissionis intrare. Sic ergo factum est, ut electos Israel peccantium protervitas impediret.
39 (Vers. 34.) In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus eius.
40 (Vers. 35.) Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinantia [ms. A., festinatione]. Illa potius peccata exaggerant Deum, quae augmentis gravibus semper accrescunt. Et quoniam, nec mirabilibus eius credere voluerunt, dies eorum defecisse dicit, quasi languida tabe consumptos. Dies enim peccatorum cum festinatione transeunt, sicut et alibi scriptum est: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos [Psal. LIV, 24].
41 Vers. 36. Cum occideret eos, tunc inquirebant eum; et convertebantur ante lucem, et veniebant ad eum.
42 (Vers. 37.) Et memorati sunt quia Deus adiutor eorum est, et Deus excelsus liberator eorum est. Non ipsi inquisierunt Deum quos dicit occisos; sed exemplo talium turba reliqua supplicavit. Iustorum itaque consuetudo est, sive antequam mala patiantur, sive cum patiuntur, Deum fideliter quaerere. Scelerati autem tunc ad ipsum instabili voluntate concurrunt, quando aliqua necessitate turbantur. Iudaicus itaque populus tunc timuit iram Dei, quando socios suos cernebat exstingui; eo scilicet tempore cum ignis de coelo descendens (sicut in Numerorum libro (Cap. XVI, 49) legitur) quatuordecim millia septingentos occidit, quoniam Moysi et Aaron propter interitum Core sociorumque eius seditiones iniustissimas commovebant. Nam quod sequitur, et convertebantur ante lucem, et veniebant ad eum; et memorati sunt quia Deus adiutor eorum est, et Deus excelsus liberator eorum est, illud significat, quando Domino irascente Iudaici populi extrema castrorum divino igne consumpta sunt; quo facto Moysen rogaverunt ut pro eis Domino supplicaret. Pius ergo in luce rogat, impius ante lucem, sicut scriptum est: In vanum vobis est ante lucem surgere [Psal. CXXVI, 1]. Sed hoc pro formidine videntur fecisse periculi, non timoris superni: quoniam inferius adhuc de eorum infidelitate dicturus est. Et nota quod hic legitur liberatorem Patrem, liberat quoque et Filius, sicut in Evangelio legitur: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis [Ioan. VIII, 36]. Liberat etiam Spiritus sanctus, sicut Apostolus dicit: Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis [Rom. VIII, 2]. Unde dubium non est sanctam Trinitatem aequaliter posse, aequaliter implere quod vult.
43 (Vers. 38.) Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei.
44 (Vers. 39.) Cor autem eorum non est rectum cum eo; nec fides [ms. A., nec fideles habiti sunt] habita est illis in testamento eius. Venit ad sextam partem, ubi Iudaeos iterum ad culpas rediisse commemorat: Deum tamen misertum illis esse declarat. Dicit enim: Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei. Sic contigit eis qui se putant per solum credere timorem. Nam si Deus mixto amore non metuatur, toto corde non quaeritur. Hoc enim peccatum constat acerrimum, ut lingua se illi confiteri dicat, dum cordis ima dissentiant. Quasi vero ille non omnia cognoscat quae aguntur intrinsecus, qui, sicut legitur, Scrutator est cordis et renum [Psal. VII, 10], et more humanitatis illud solum audiat, quod lingua proclamat. Nam qui eius testimoniis fideliter credit, ipse eum veraciter diligit. Fides enim dicta est, ab eo quod fiant dicta. Sic etiam Dominus ipse testatur dicens: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me [Isai. XXIX, 13]. De quibus merito Isaias propheta testatur dicens: Et nervus ferreus collum tuum, et frons tua aerea (Idem, XLVIII, 4).
45 Vers. 40. Ipse autem est misericors, et propitius fit peccatis eorum, et non disperdet eos.
46 (Vers. 41.) Et abundavit ut averteret iram suam ab eis: et non accendit omnem iram suam. Illud hic exemplum non inconvenienter apponitur, quando Moyses pro transgressore populo supplicans, dixit ad Dominum: Obsecro, dimitte peccatum populi huius; sin autem, dele me de libro quem scripsit manus tua [Exod. XXXII, 32, 33]. Oravit pro ipsis in cruce positus et Dominus Christus: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Sic istis supplicationibus actum est, ut Domini in eis ira placaretur. Et propitius enim factus est peccatis eorum, cum ad ipsius satisfactionem non quidem omnes, sed multi ex his redire meruerunt.
47 Vers. 42. Et memoratus est quia caro sunt: spiritus vadens, et non rediens. Movit pium iudicem fragilitas considerata peccantium, quod carnalis caecitas lumen coelestis sapientiae non videbat; et ideo exspectandos dicit, quia si confestim fuisset eorum spiritus abrogatus, locum poenitentiae perdidissent. Caro autem dicta est, quod cara sit animae suae. Mirabili autem brevitate definitur mors hominis, id est, Spiritus vadens et non rediens, subaudiendum, in hoc mundo, quoniam ad suum corpus in resurrectione constat esse rediturum.
48 (Vers. 43.) Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram [ed., in ira] concitaverunt eum in terra sine aqua?
49 (Vers. 44.) Et conversi sunt, et tentaverunt Deum: et sanctum Israel exacerbaverunt. Venit ad septimam partem, in qua breviter obstinationem eorum acerbitatemque designat. Consequenter enim enumerans quanta illis in eremo vel apud Aegyptios virtus divina praestiterit: ostendens quia dum delinquentibus semper praestet, immemores tamen beneficiorum peccare non desinunt.
50 (Vers. 45.) Non sunt recordati manus eius, die qua liberavit eos de manu tribulantis. Tribulatio fixam solet habere memoriam; sed infidelibus nec ipsa recordatio stare potuit, quam validissime nostris cordibus tristitia semper affigit. Recordari enim dictum est, revocare ad cor. Pulcherrime vero positum est manus Domini, et manus tribulantis. Hoc enim nomine operatio significatur amborum. Sed quam longe disparia sunt, quae unum videntur habere vocabulum! Illa populum liberare praevaluit, ista in suam necem retinere tentavit.
51 (Vers. 46.) Sicut posuit in Aegypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos. Unam rem duobus nominibus designavit. In Aegypto enim signa fecit, quae inferius ipse dicturus est; sed et prodigia ibidem demonstravit in campo Taneos. Tanis enim civitas est Aegypti, ubi sunt facta prodigia quae leguntur. Signa utique fuerunt in Aegypto duris cordibus, quasi characteris impressa vestigia. Prodigia vero quasi porro dicentia, id est, quae praefigurabantur esse ventura. Omnes enim illae plagae ad aliquam significantiam priscis temporibus contigerunt. Merito ergo signa et prodigia sunt appellata, quae in Aegypto facta monstrantur. Tanis humile mandatum diximus interpretari, quod in isto saeculo necessarium nobis ac salutare cognoscitur, ubi humiles ac prostrati esse debemus, qui veniae semper suffragia postulamus. Tunc autem erecti erunt iusti, quando in illa resurrectione iugiter bona mansura susceperint.
52 (Vers. 47.) Convertit in sanguinem flumina eorum, et pluviales aquas eorum ne biberent. Hinc prima plaga inchoat Aegyptiorum. Nam sicut aqua in vinum conversa in Evangelio [Ioan. II, 9] legitur, quae populorum permutationem significavit in melius, ita hic, in sanguinem conversa, denuntiat rerum spiritualium causas peccatores sentire carnaliter. Sanguis enim ad carnem ponitur exprimendam; quod Iudaicum populum respexisse non dubium est. Dicit etiam et flumina et pluviales aquas eorum in sanguinem commutatas [Exod. VII, 17], ne praedicationem coelestem spiritualiter intelligerent, qui erant carnalibus sensibus occupati. Haec et sequentia ad litteram omnino manifesta sunt, quae in Aegypto contigisse divinae historiae textus ostendit.
53 (Vers. 48.) Misit in eos muscam caninam, et comedit eos; et ranam, et exterminavit eos.
54 (Vers. 49.) Et dedit aerugini fructus eorum, et labores eorum locustae. Musca canina est improborum petulantium vindex datus aculeus. Rana est loquacissima vanitas haereticorum, quae coenosis sensibus commorata, improbis clamoribus garrire non desinit. Aerugo est amor turpis, honestatem occulta imminutione consumens. Locusta est malevola atque assidua detractio, actus alienos invida oblocutione corrodens.
55 (Vers. 50.) Et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina.
56 (Vers. 51.) Et tradidit grandini iumenta eorum, et possessiones eorum igni. Grando est comminatio Domini quae verberat contumaces, eosque umbraculis suae delectationis exspoliat. Pruina vero est praecurrens anticipansque malitia, quae alienos labores pervenire non permittit ad fructus. Sequitur, et tradidit grandini iumenta eorum. Morte pecudum stultorum significatur occasus, qui malis innumeris caesi, tanquam vilia iumenta funduntur. Addidit, et possessiones eorum igni. Ignis quidem et in bono ponitur et in malo. Sed quia hic pro indignatione constat inflictus, ignem, cupiditatem ignobilem debemus accipere, qui possessionem nostram, id est mentis statum exsecrabili ambitione devastat. Restat decima de primitivis, quam suo loco dicemus: quoniam duo versus ad exaggerationem mali sequentis interpositi esse noscuntur. Notandum est autem quod hae tres plagae, id est, aerugo, pruina et ignis (quas hic dixit), in Exodo penitus non legantur. Ignem enim ibi dicit mixtum descendisse cum grandine, ut fructus laederet, non tamen ut possessiones eorum incendere potuisset. Pro istis vero tribus aliae ibi tres sunt positae, ciniphes, ulcera et tenebrae. Quod in litteris divinis pro congrua intelligentia rerum frequenter invenis esse variatum, ut est titulus trigesimi tertii psalmi. Dicit enim: Psalmus David, cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum et abiit. In Regum enim volumine Abimelech Palaestinorum rex non legitur fuisse, sed Achis, quae nomina (ut diximus) pro sacramentorum qualitate mutata sunt; quod hic quoque similiter debemus accipere. Nam et in Concordia Evangeliorum Patrem Augustinum similia collegisse manifestum est.
57 (Vers. 52.) Misit in eos iram indignationis suae, indignationem, et iram, et tribulationem: immissiones per angelos malos. Ordo vindictae verissima descriptione narratur. Prius enim Dominus peccatis nostris irascitur, quando nulla compunctione convertimur; ac deinde malitiam hominis in sua indignatione, et ira, et tribulatione derelinquit; ut propriis adversitatibus affligantur qui divinis iussionibus obedire contemnunt; sicut scriptum est: Propterea tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut faciant quae non conveniunt [Rom. I, 24], etc. Scelerati quippe hominis indignatio pertinet ad tumidam superbiam, ira ad audaciam nefandam, tribulatio ad confusam desperationem. Tunc per angelos malos ad immissiones praecipitantur illicitas, et quasi nudati defensione divina, in praedam cadunt perniciosissimam bestiarum. Perscrutandum est etiam quod dicit immissiones factas per angelos malos, quasi et per bonos angelos non deleverit peccatores. Per bonos enim angelos Sodomam subvertit et Gomorrham [Gen. XIX, 1], quos Abraham et Loth suscipere suis hospitiis meruerunt. Tentatus est etiam transgressor per angelum malum, sicut in Regum volumine dicit: Et introivit spiritus Dei malus in Saul [I Reg. XVIII, 10]. Iusti quoque tentati sunt a diabolo, ut Iob et Paulus apostolus, et caeteri huiuscemodi. Constat enim cuncta quae creata sunt, Creatoris aut permissioni, aut imperio subiacere.
58 (Vers. 53.) Viam fecit semitae irae suae, et non pepercit a morte animabus eorum; et iumenta eorum in morte conclusit. Cum dicit, viam fecisse Dominum, qua possit ad vindictam infelicium pervenire, ostendit non esse ad eos veniendum, nisi Domini fuerint defensione privati. Ira enim Domini per tropologiam dicitur; sed ipsa est quam superius dixit, immissiones per angelos malos. Ista enim non licet diabolo facere, nisi cum Domini voluntate permittitur. Quid autem ista ira fecerit, consequenter exponit: et non pepercit a morte animabus eorum. Quod dixit, animabus eorum, pro hominibus accipiendum est, quos in illa clade cognoscitur occidisse. Nam pro toto homine solam animam poni (sicut iam dictum est) Exodi scriptura testatur, dicens: Omnes ergo animae quae egressae sunt de femore Iacob, animae septuaginta [Exod. 1, 5]. Unde per figuram synecdoche provenit ista locutio, quae significat a parte totum. Sequitur, iumenta eorum in morte conclusit. Respice quemadmodum cuncta quae vel ad victum humanum, vel ad solatium pertinent, dicit esse vastata; ut impiis atque duris digna iudicentur [ed., indicentur] provenisse supplicia.
59 (Vers. 54.) Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti: primitias laboris eorum in tabernaculis Cham. Ecce decima illa plaga primogenitorum, quam ira Dei per angelos malos minabatur, exponitur. Talis enim tantaque fuit, ut Israeliticum populum, quem nolebant Aegyptii ante dimittere, ultro potius exire compellerent. Primogenita sunt quae primo loco sensibus nostris reverenter occurrunt, ut est illud mandatum summum, Deum ex toto corde diligere, proximi quoque habendam modis omnibus charitatem. Haec quando pereunt, primogenitorum amissione percutimur, et in ipsa prole rationis orbamur. Respiciamus plane quod populum Aegyptiorum decem plagis afflixerit, Hebraeorum gentem Decalogi munere decoraverit; ut hoc sacramento numeri et ultionem datam reperias, et gratiam praestitam fuisse cognoscas. Sequitur, primitias laboris eorum. Hoc est quod superius dixit, omne primogenitum. Primitiae quippe laborum ad totum pertinet quidquid humana possibilitas habere potuerit. Et sicut supra dixit, in terra Aegypti, ita et hic repetit, in tabernaculis Cham. Cham quippe fuit pater Chanaam, cuius posteritas terram ipsam possedisse cognoscitur.
60 (Vers. 55.) Et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tanquam gregem in deserto.
61 (Vers. 56.) Et eduxit eos in spe, et non timuerunt; et inimicos eorum operuit mare.
62 Vers. 57. Et induxit eos in montem sanctificationis: montem hunc quem acquisivit dextera eius. Venit ad octavam partem, ubi Domini beneficia referuntur, et Iudaicae obstinationis culpa subiungitur. Sed quamvis superioribus videantur esse coniuncta, hic tamen ostenditur quid illa decima plaga compleverit: scilicet ut populus Domini ab impia servitute liberatus, ad terram repromissionis incolumis perveniret. Sed potest hic nonnulla quaestio suboriri, quia non illos quos abstulit de terra Aegypti, eosdem in montem sanctificationis adduxit. Significat enim Sion montem, ubi constat Ierosolymam constitutam. Sed dum ageretur de populo Iudaeorum, ipsos notum est ad hanc civitatem fuisse perductos, qui suis patribus succedentes, et nomen et gentem Hebraeorum continuisse noscuntur. Significat tamen (sicut revera factum est) quia multi eorum ad Ecclesiam catholicam, quam mavult hic intelligi, conversionis beneficio pervenerunt. Ipsa est enim quam Christus noster, qui est Patris dextera, conquisivit. Patet enim ut et figurate superiores versus intelligere debeamus. Nam quod dixit, oves et gregem, significat populum Christianum, qui in hoc saeculo tanquam in deserto pascitur, si mundanarum rerum desideria non sequatur. Educti autem nos sumus in spe a terra Aegypti, id est a tenebris peccatorum, qui fidei lumen accepimus. Et inimicos nostros, hoc est diabolum cum ministris suis operuit mare, dum nos sanctae regenerationis lavacra diluerunt. Sic illis in figura facta sunt (sicut dicit Apostolus) quae nostrae salutis indicia nuntiabant.
63 (Vers. 58.) Et eiecit a facie eorum gentes; et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis.
64 (Vers. 59.) Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel. Eiicit a facie nostra gentes, quando barbarici et immites a nobis fugantur errores. Dividit autem nobis terram illam repromissionis, cum pro sua dignatione unicuique beatam dederit portionem. Funiculus autem distributionis, tractus est ab illis qui terram tenso fune dividebant. Sequitur, et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel. Divinae nobis Scripturae tradiderunt in eorum loco vel numero electorum populum congregandum, unde superbi angeli probantur expulsi. Ergo tribubus Israel, id est videntibus Deum dabit tabernacula, quae ante superbiae ruinam adhuc innocentes angeli possidebant.
65 (Vers. 60.) Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum; et testimonia eius non custodierunt.
66 (Vers. 61.) Et averterunt se, et non servaverunt pactum, quemadmodum patres eorum; et conversi sunt in arcum perversum. Nunc dicit contumaciam Iudaeorum, et quid eis irato Domino contigerit, consequenter exponit; ut talia inobedientes debeant exempla metuere. Arcus perversus est malitia peccatorum, quae non eminus vulnera iaculatur, sed in se magis spicula directa convertit. Quod utique dolosos pati manifestum est, qui dum aliis ingerere nituntur plagas, in se convertere suas potius probantur insidias.
67 Vers. 62. Et in ira concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis aemulati sunt eum. Colles superbas ac tumidas significant cogitationes hominum, quibus semper Dominus invenitur adversus, quando in culturas daemonum iniqua praesumptione prosiliunt, Aemulati sunt quippe eum, cum honorem Domini simulacris detestabilibus contulerunt. Aemulatio enim ista in malam partem, non in bonam debet intelligi; nam vide quid sequitur.
68 (Vers. 63.) Audivit Dominus et sprevit, et ad nihilum redegit nimis Israel. Nona pars, quae superest, introitur, in qua vindictae genera numerantur, et post, adventus Domini Salvatoris edicitur. Solet autem inter nonnullos facere quaestionem, quare cum peccata fuerint aliquorum, ille tamen in omnibus vindicasse dicatur? quod religiosis mentibus scrupulum non debet iniicere. Nam etsi gentem captivitati tradidit, tamen sibi placitos conscientiae integritate servavit; sed eos magis in tribulationibus exercuit, quos aeterno honore coronandos esse decrevit. Nam si veritatis intima perscrutemur, captivitatem passi non sunt qui animo liberi fuerunt, nec interno hosti traditi, quorum conscientia non potuit a Divinitate subduci.
69 (Vers. 64.) Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, in quo habitavit inter homines. Silo civitas erat ubi arca Domini fnisse legitur constituta: unde per sacerdotes supplicantes, Hebraei divina responsa capiebant, antequam templum esset Ierosolymio fabricatum. Hoc ergo tabernaculum repulisse dicit Dominum: in quo inter homines habitare dignatus est, sicut in alio propheta legitur: Vide quid feci Silo, ubi erat tabernaculum meum [Ier. VII, 12]. Sed metuendum est nobis, ne offensus corporis nostri tabernacula deserat, quae Spiritus sanctus, cum Dei munere bene nos tractamus, inhabitat, sicut dicit Apostolus: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III, 17].
70 (Vers. 65.) Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici. Illud tempus memorat, quando ab Allophylis Hebraei victi sunt, et caedibus eorum direptionique patuerunt. Quapropter virtutem et pulchritudinem significat arcam testamenti, per quam sibi inter gentes videbantur invicti, et summa decoris laude praecipui.
71 (Vers. 66.) Et conclusit in gladio populum suum, et haereditatem suam sprevit. Consequens fuit ut populus gladio caderet turpiter in ruinam, cui arcae dignitas probabatur ablata. Ille enim quos spernit annihilat; nec quisquam potest subvenire, cui se probantur solatia divina subtrahere. Sprevit enim haereditatem suam, quando populum, quem inter multas nationes elegerat, pro scelerum suorum immanitate proiecit. Haereditas quippe ab hero dicta est, quoniam eam iure legitimo Dominus noscitur possidere.
72 (Vers. 67.) Iuvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatae. Ignem hic iram bellantium debemus advertere, quae traditos sibi tanquam consumptrix flamma devoravit. Sequitur, et virgines eorum non sunt lamentatae. Lamentari enim vacantis est. Nam cum omnes imminentia pericula formidarent, nulli licuit alterius funeri iusta persolvere. Lamenta enim dicta sunt intra lares monumenta, sicut antiquis sepelire mos erat.
73 (Vers. 68.) Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur. In ipsa igitur captivitate filii Heli sacerdotis ab Allophylis gladio leguntur exstincti; quorum unius uxor vidua facta, post subitum partum morte praeventa est. Ita contigit ut eius vidua minime ploraretur, dum universos communis interitus occupasset. Nam talia in illo populo multis accidisse credenda sunt, quando pluralem numerum auctoritas sancta memoravit, quae nihil noscitur referre superfluum.
74 (Vers. 69.) Et excitatus est tanquam dormiens Dominus: tanquam potens crapulatus a vino. Consuetudines istas hominum diximus propter res explanandas saepe Domino contributas. Dicitur enim a persona dementium, qui ita putant quando periclitantibus non subvenit, quasi vino esse crapulatum. Sed ille tantum negligentibus atque infidelibus dormit, qui nulla psalmodia, nullis bonis operibus excitant Christum. Et iure ab ipsis redditur alienus, qui eum sibi quasi dormire dem enter intelligunt. Excitatur etiam ad vindictam malis actibus provocatus, cuius patientia dormisse credebatur; quod magis hic agnoscimus sentiendum. Excitaverunt enim eum Allophyli, quando arcam testamenti eius inter simulacra posuerunt. Et sequitur quae illis tali facto provenerint. Discutiendum est autem quod dixerit, tanquam potens, quia tunc sunt homines ad iram faciles et ad virtutem potentes, quando post crapulam vini de somno surgere consueverunt. Denique beatus Hieronymus, inter alios veridicus interpres, pro potente fortis posuit.
75 (Vers. 70.) Et percussit inimicos suos in posteriora; opprobrium sempiternum dedit illis. Hoc in primo libro Regum legitur [I Reg. V, 6], quia pro sacratae arcae iniuria Allophyli in posteriora percussi sunt, ut etiam vivi a soricibus exsecrabili sorte roderentur. Quod opprobrium eis permanet sempiternum, quia nullus alter taliter punitus est. Sic peccatores in posteriore vita percutit, quando eis sua debita non relinquit, et quasi a soricibus consumuntur, dum eos diaboli cohors inimica vallaverit.
76 (Vers. 71.) Et repulit tabernaculum Ioseph, et tribum Ephrem non elegit.
77 (Vers. 72.) Sed elegit tribum Iuda, montem Sion quem dilexit. Iudicia Domini ipsorum quoque nominum astipulatione declarantur. Ioseph significat augmentum, quod et in malo et in bono ponitur; sed modo in contrarium accipiendum est, quia constat esse repudiatum. Ephrem frugifer interpretatur sive ubertas; Iuda confitens sive glorificans. Memoria quoque condendum est, quod per Hebraea nomina Scriptura sancta causas nobis saepius declarat occultas. Quod genus locutionis sacrarum litterarum proprium esse non dubium est, quando tale aliquid mundanis litteris minime continetur. Repulit ergo tabernaculum Ioseph, quia licet ipse fuisset iustus, tamen eius posteri qui ad semen carnis pertinuerunt, augmenta mundana et provectum carnalem desiderasse noscuntur, tribum quoque Ephrem non elegit, quia in fruge saeculi huius carnali ubertate praesumebant. Tribum autem Iuda merito delegit, quae et confessione fuit humilis, et conversatione laudabilis: unde nobis secundum carnem Dominus Salvator advenit. Sequitur, montem Sion quem dilexit. Ecclesiam catholicam significat, de qua in Canticis canticorum Dominus dicit: Una est columba mea, una est dilecta mea [Cant. VI, 8].
78 Vers. 73. Et aedificavit sicut unicornium sanctificationem suam, in terra quam fundavit in saecula. Unicornium significat unam spem habentium in sanctissimam Trinitatem, ad quam fidelium sacratae mentes humiliter eriguntur, et tanquam validissimo cornu fidei firmitate consistunt. Sequitur, in terra quam fundavit in saecula. Quamvis in saeculo futuro Ierusalem praedestinata consistat; in terra tamen, id est in hominibus sanctis sub aeternitate [ed., spe aeternitatis] probatur esse fundata, sicut in Evangelio Petro dictum est: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam [Matth. XVI, 18]. Ecce quomodo in terra sub aeternitate cognoscitur esse fundata. Nam et alibi de Ecclesia legitur: Deus fundavit eam in aeternum [Psal. XLVII, 9].
79 (Vers. 74.) Et elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium: de post fetantes accepit eum.
80 (Vers. 75.) Pascere Iacob populum [ms. A., servum] suum, et Israel haereditatem suam. Aptissima nimis et decora introducta est narratio; ut quia dixerat, elegit Iudam, nunc diceret, David, qui ab humanitate suscepta Christo Domino proximabat. Sed melius hoc de ipso suscipimus Domino Salvatore; nam in Evangelio caeci clamaverunt: Fili David, miserere nobis [Matth. XX, 30]. Et quia confidenter verum dixerant, sub celeritate sanati sunt. Sequitur, et sustulit eum de gregibus ovium; de post fetantes accepit eum. Per istam similitudinem David filii Iesse (sicut et in aliis locis) Domini Salvatoris nobis sacramenta panduntur. Nam ille sublatus ab ovibus pervenit ad regnum: Dominus noster functus officio pastoris, sedet ad dexteram Patris, qui est vere Rex regum et Dominus dominantium [Apocal. XIX, 16]. Nec vacat quod dixit, oves eius fuisse fetosas. Domini enim grex spirituali gratia fecundus, filios noscitur habere copiosos; sicut in Canticis canticorum de Ecclesia legitur: Dentes tui sicut grex tonsarum ascendens de lavacro, quae omnes geminos creant, et sterilis non est in eis [Cant. IV, 2]. Addidit, Pascere Iacob populum suum, et Israel haereditatem suam. Hoc iam manifestius advertimus dictum de Domino Salvatore, qui gregem suum solus valuit coelesti pane satiare, et haereditatem suam maxime a periculis animarum cunctis eripere. Iacob enim possumus intelligere populum Christianum, qui hic degit in terris. Haereditatem vero Israel, futuram congregationem quae Domini contemplatione pascenda est; quod ad temporalem regem omnimodis non potest pertinere.
81 (Vers. 76.) Et pavit eos sine malitia cordis sui, et in sensu manuum suarum deduxit eos. Absolute totum ad Dominum pertinet Salvatorem; solus enim fuit qui peccata non habuit. Dicendo enim, sine malitia, ostendit quia ita sint dicenda peccata. Illa enim puritas, illa sanctitas, illa e coelo veniens Maiestas, hoc probata est docuisse quod gessit, hoc gessit sine dubitatione quod docuit. Pavit enim praeceptor egregius quos docere dignatus est, sicut ipse testatur: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei [Matth. IV. 4]. Sine malitia cordis, sicut alibi dicit: Nec est in ore eius dolus [Isai. LIII, 9]. Sensus vero manuum, actualem significat sanctitatem, ad quam fideles suos, prout ipse tribuit, gloriosa imitatione perduxit. Sed nec istud David potest temporali regi ullatenus convenire; sed cum ad Dominum Christum referuntur, cuncta sibi decora parilitate consentiunt.
82 Conclusio psalmi.
83 In nonnullis psalmis solemus exquirere quid nos admoneat coelestis auctoritas. Hic tale fecit initium, ut expositio magis quam principium psalmi esse videatur. Dixit enim parabolis se et propositionibus esse locuturum, ut unusquisque velociter cognosceret faciem psalmi, cum forma ipsius expressa fuerit dictionis. Quapropter sic pro suis delictis expulsos Hebraeos, et intromissos asserit Christianos, ut utriusque legis intentionem quasi in unius faceret botri decore pendere. Amemus ergo prolixitatem eius, in quo dum historia refertur, Novi Testamenti gratia declaratur: more abyssi fluctuantis, quae tot lumina reddit quot tremores effecerit. Modo enim ibi claritas lampat, modo umbratilis imago circumvolat, et in eodem elemento videntur esse varia, cum nihil illic coloris accedat, nec recedat. Sic psalmi huius admiranda diversitas et historiam narrat, et longe alia quae spiritualiter sentiantur, insinuat. Cuius similitudinem centesimus quartus quoque psalmus subsequitur. Et sicut in David actibus declarantur Domini futura mysteria, ita et per miracula quae Iudaeis concessa sunt, Christiani populi sacramenta panduntur.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXVI <<<     >>> in Psalmum LXXVIII
monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14 > 11 > 15 > TACITUS XXX. > 49 > ANTONINUS PIUS XIII. > 59 > 5 > DIOCLETIANUS XXXIII. > 3 > 18 > 121 > 77